monumenta.ch > Apuleius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Apuleius, De Deo Socratis, p8, 3
Quid igitur tanta uis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi uerticem interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si sedulo aduertas, ipsae quoque aues [per] terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur.