monumenta.ch > Apuleius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Apuleius, De Deo Socratis, p8, 1
Nam cum quattuor sint elementa notissima, ueluti quadrifariam natura magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum, flammarum, - siquidem Aristoteles auctor est in fornacibus flagrantibus quaedam [propria] animalia, pennulis apta uolitare totumque aeuum suum in igni deuersari, cum eo exoriri cumque eo extingui, - praeterea cum totiuga sidera, ut iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis ardore, conpareant, cur hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur, quin in eo quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aues aeri attribuet, falsum sententiae meritissimo dixeris, quippe [quae aues] nulla earum ultra Olympi uerticem sublimatur.