monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 1, 4
Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium , docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant in peccatore, sed ea in quibus divini gratia mysterii refulgeret. Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi . Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret. Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum , Meritoque Dei iudicio comprobatur.