monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 1, 3
Ubi igitur est crimen? ubi culpa? Non in oblatione muneris, sed in oblationis affectu. Sunt quidam qui recte arbitrantur, quia alius quae offerret, elegerat: alius quae viliora habuit, offerebat. Sed non est ita inops spiritalium sensus in nobis, ut patemus quia Dominus corporale sacrificium, non spiritale quaerebat. Et ideo addidit, quiesce (Ibid.), tolerabilius significans abstinere a muneribus deferendis, quam infideli studio munus offerre. Qui enim nescit dividere, nescit diiudicare: spiritalis autem diiudicat omnia . Et ideo Abraham sacrificium quod offerebat, divisit .