monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, A, 2
Quid enim discas, imperator Auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu? Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te . Santificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit.