monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 1, 4
Sicut Ioannes vidisse se dixit, ita scripsit et Marcus: Lucas autem addidit quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut columba ; ne incarnationem illam putares fuisse, sed speciem. Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui Spiritum non videbat, et per speciem declararet unius honoris in imperio, unius operationis in mysterio, unius muneris in lavacro cum Patre et Filio sibi esse consortium, nisi forte invalidum credimus, ut in eo baptizetur servulus, in quo baptizatus est Dominus.