monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 1, 3
Sed si non creditur Filio, audiant etiam Patrem loquentem quia Spiritus Domini super Christum. Dicit enim Ioanni: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto . Dixit hoc Deus Pater Ioanni: Ioannes et audivit, et vidit, et credidit. Audivit a Deo, vidit in Domino, credidit quia Spiritus erat, qui descendebat de coelo. Non enim columba, sed sicut columba descendit; sic enim scriptum est: Et vidi Spiritum descendentem de coelo, sicut columbam .