monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 1, 2
Ergo mirari possumus si et prophetas et apostolos Spiritus misit cum Christus dixerit: Spiritus Domini super me ? Et bene, super me, dixit, quia quasi filius hominis loquebatur. Quasi filius enim hominis et unctus et missus est ad Evangelium praedicandum.