monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 1, 1
Superiori libro evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adiicimus quod omnes iure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit. Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum . Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris ; ut de se dictum esse signaret.