monumenta.ch > Alcuinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 16, 7
C. Nomen quid est? A. Vox significativa secundum placitum, sine tempore, diffinitum aliquid significans, in nominativo casu, cum est et non est, in obliquis casibus nihil, cuius nulla pars est significativa separata. Ut: Socrates. C. Lucidius hanc philosophicam diffinitionem explana. A. Nomen est vox significativa. Nam omne nomen aliquid significat, visibile vel invisibile, substantiale vel accidens. C. ? A. Omnis enim natura, quae substantia dici potest; ut homo. Et omni igitur naturae, praeter Dei solius, aliquid accidit; ut homini in corpore calor, in animo disciplina.