monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 15, 2
C. Primam expone speciem. A. Tribus modis ab ipso negotio, secundum dialecticos, sumuntur argumenta. A toto, a partibus, a fine. C. Exemplis confirma. A. Totum duobus modis dici solet: aut a genere, ut, si quaeratur, an iustitia utilis sit, fiat huiusmodi syllogismus: Omnis virtus utilis est; iustitia autem virtus : ergo iustitia utilis est. Hic autem a toto, id est, a genere, virtute scilicet, quae iustitiae genus est, comprobatur, iustitiam utilem esse. Item totum est, quod ex multis partibus integrum constat; ut, mundi integritas ex multis conficitur partibus, cuius quaedam pars homines sunt. At si quaeratur, si humanae res divina providentia regantur, fiat huiusmodi syllogismus: Si mundus Dei providentia regitur, homines autem pars mundi sunt; humanae igitur res divina providentia reguntur. Hic necesse est intelligi, id parti congruere, quod toti convenit . Item a partibus argumenta ducuntur : ut si quaestio sit, an sit utilis medicina, dicatur: Si depelli morbos salutemque servari, mederique vulneribus utile est, quae sunt partes medicinae, utilis est ergo medicina. Item a fine, quem quidam notam vocant, fit argumentum; ut, si quaeratur, an iustitia bona sit, fiat syllogismus talis: Si beatum esse bonum est, et iustitia bona est; hic est enim iustitiae finis, ut qui secundum iustitiam vivat , ad beatitudinem perveniat; et necesse est eam rem bonam esse, cuius finis bonus est.