monumenta.ch > Alcuinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 14, 5
Item fit diffinitio quaedam per privantiam , ut si quaeratur quid sit substantia, dicatur quod neque qualitas est, neque quantitas, neque aliquod accidens; hoc enim genere diffinitionis et Deus utcunque intelligi potest; dum enim, quid sit Deus, nullo modo comprehendere valeamus, id est, naturam eius, ut est, nullus effari potest; sed ex eo, quod non est, secundum philosophos, definiendus est; ut si dicamus: Deus neque corpus est, neque animal, neque ullum elementum, neque sensus noster, neque intellectus, neque aliquid, quod ex his capi possit.