monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 14, 1
C. Quot species sunt diffinitionum? A. Quindecim. Sed aliae ex his ad dialecticos pertinent, aliae ad rhetores. C. Illas maxime velim audire, quae magis ad dialecticos pertinent. A. Est enim principalis diffinitio, quae substantiam cuiuslibet naturae propriae demonstrat, qua maxime philosophi utuntur, ut: Homo est animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax; haec enim diffinitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.