monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 13, 1
C. Modo enim velim ut diffinitionum modos et divisiones enuclees mihi. Et primum dicito, quid sit diffinitio? A. Diffinitio est oratio brevis et lucida eius rei de qua quaeritur, naturam ab aliis rebus divisam propria significatione concludens. C. Quomodo haec incipere debet finiri . A. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere, dehinc paulatim currendo per partes devenire debet ad id, in quo solum est id, quod diffinitum est: ut hi qui signa formant, primo immensum sibi deligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic diffinitio a genere incipiens, depulsa paulatim generalitate verborum ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere.