monumenta.ch > Alcuinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 12, 4
C. Quomodo hae appellantur propositiones argumentorum? A. Hae enim sunt simplices, et appellantur categoricae, id est, praedicativae. C. Unde dicuntur praedicativae? A. Quia homo substantia est, iustitia accidens; et praedicatur de homine. C. Quid est inter hominem et iustum; nonne sunt duo nomina, ? A. Sunt enim duo nomina et duo termini; et terminus maior de termino minori praedicatur. C. Quomodo? A. Iustitia enim de homine praedicatur, et homo est minor terminus. Non enim de solo homine, sed de Deo et angelis iustitia praedicatur; et ideo maior terminus iustitia est quam homo, quia latius patet ; et homo subiectus est iustitiae; et minor terminus subiectus dicitur; maior, quia latius vadit, praedicatus terminus dicitur. C. Mirum mihi est, quomodo accidens maior sit quam substantia. A. Quid enim, candela vel lux, quae de candela emicat, maior vel melior? C. Utique lux. A. Nonne lux accidens est candelae, et candela substantia est? C. Est, et agnosco in eo accidens posse esse substantia melius et maius. Sed prosequere caetera.