monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 11, 1
C. Dum saepius in nostra disputatione de contrariis introduxisti , contrariorum vel oppositorum velim rationem exponas. A. Contrariorum vero genera quatuor sunt, quae Aristoteles anticimena , id est, opposita vocat. Primum genus est, quod diversum vocatur, ut sapientia, stultitia: quod genus in tres dividitur species. Nam sunt quaedam ex eis , quae medium habent, ut candidum et nigrum medium habent colorem pallidum et fuscum. Sunt quaedam quae sine medio sunt, ut salus, aegritudo: horum nihil medium est, quia necesse est unum e duobus inesse corpori. Et sunt quaedam, quae medium habent, sed sine nomine est medietas eorum, nisi huic, oppositorum negatione, formetur nomen; ut iustum et iniustum habent quiddam medium, ut est sputa screare, aures purgare, quae vocabulum non habent, nisi dicamus nec iustum nec iniustum.