monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 10, 1
C. Restat, ut de habere incipias dicere, et quot modis habere dicamur aliquid? A. Octo habendi sunt species. Prima est, quoties animo aliquid habemus, ut iustitiam, disciplinas, virtutes vel vitia. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem, nigredinem, varietatem vel caetera quae per qualitatem corpori insunt . Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur, ut digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut vestis atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas corporis partes habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua, quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est , quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus , est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur.