monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 8, 1
C. Quid de iacere habemus intelligere? A. Quid aliud, nisi situm et positionem corporis, si iaceat, stet, vel sedeat quislibet? Necesse est enim, omne corpus, quod sex partibus, ut praediximus, includitur, in quolibet esse loco et quolibet modo in loco esse, ut aut per longitudinem extendatur, aut per latitudinem diffundatur, ut per altitudinem erigatur. Et haec omnia ad situm pertinent corporis, situs vero ipse localis esse necesse est.