monumenta.ch > Alcuinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 7, 3
C. Quid est, quod dixisti genere esse similia? A. Ignis non potest a melle accipere dulcedinem; aqua vero potest; quia quamdam similitudinem habent in genere. C. An magis an minus admittunt? A. Etiam. Possumus enim dicere, magis vel minus docet magister; et magis vel minus doctus est discipulus.