monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 7, 2
C. Num in his categoriis contraria inveniuntur? A. Solent enim genere esse similia, contraria qualitate. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui , sub eodem genere est. Similiter quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit. Nam si id quod patitur, dulce fuerit per naturam sui, alterius dulcedinem, quam recipiat, non habet. Necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam; et contraria sunt in qualitate dulce et amarum.