monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 7, 1
C. Superest ut de facere et pati, in quibus maxime verborum ratio constat, quia pariter esse necesse est, pariter respondeas. A. Haec duo ex qualitatis fonte videntur descendere. Id namque, quod calidum facit, calidum sit necesse est. Calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, a passione qualitatis accipit calorem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit: uterque autem sive doctor sive discipulus qualis est: et caetera his similia.