monumenta.ch > Alcuinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 6, 4
C. Passivae qualitates vel passiones quae sunt? A. Passivae autem qualitates sunt aut albedo aut nigredo et eorum media, rubor et pallor. Haec enim non nisi vel animae vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquid, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animae, quae cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad defensionem sui, copiam sanguinis in exteriores partes corporis fundit; eoque fit, ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione consistit, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eam sanguis insequitur, , ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Hae igitur qualitates, si diu perseverant , passivae qualitates dicendae sunt; si vero ad breve tempus exstiterint ita, ut cito discedant, passiones eas potius nominamus