monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 6, 2
C. Quot habet haec categoria species? A. Quatuor, quas Aristoteles genera vocat. Primum genus est habitus et affectio, secundum potentia naturalis, tertium passivae qualitates sive passiones, quartum formae ac figurae. C. Habitus vel affectio quid est? A. Habitus est, quod animus longo habet tempore; ut virtus et disciplina. Affectio est mutabilis mentis impulsio; ut repentina cupiditas vel iracundia. C. Quid est inter virtutem et disciplinam? A. Hoc profecto, quod disciplina in ea parte animae, quae rationabilis dicitur, tantummodo versatur. Virtus vero omnes animae partes amplectitur, omnemque animam suo imperio gubernat et regit; ut et iracundiam domet et cupiditates amoveat, quod disciplina haud facere potest. C. Quot sunt partes animae? A. Tres, rationabilis, irascibilis, concupiscibilis. Sed haec alias. Nunc coeptum iter pergamus .