monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 5, 1
C. Verum quia mentionem categoriae ad aliquid fecisti, illius proprietates pande. A. Faciam, licet extraordinarie . Nam post quantitatem qualitas ponebatur in ordine. Ad aliquid ergo categoriam vocamus, qua id, quod est, dicitur ex altero, et sine cuius societate esse non possit; et cuius vis omnis ex alterius coniunctione descendit; ut duplum, simpli dicitur duplum; et maius, minori dicitur maius; et simile, simili dicitur simile. C. Et hoc claret, ad aliquid non sua vi, sed alterius coniunctione consistere. Sed si alio modo possit diffiniri profer. A. Tunc ergo et vere et proprie ad aliquid dicitur, cum sub uno ortu atque occasu et id quod iungitur , invenitur; ut puta, servus et dominus, utrumque vel simul est, vel simul non est. Etenim cum dominum dixeris, necessario existet et servus; cum vero dominum tuleris, nec servus apparet. Similiter duplum et simplum alterutrum se vel interimunt vel ostendunt. Apparente enim duplo nascitur simplum; duplo pereunte nec simplum poterit permanere: similiter si simplum non sit, nec duplum est. At si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit.