monumenta.ch > Alcuinus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 44
K. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum responsionis claudere, quam mihi nomina et partes quattuor virtutum exponas, quas radices aliarum esse virtutum dixisti. Paulo ante inter nos constitit, sermocinationis exercitationem esse necessariam: in quo melius est habendum sermonis studium quam in virtutum excellentia, quae utrumque et scribentibus et legentibus multum prodesse valet? A. Prodest, ut dicis, domine mi rex, sed inter utrumque coartor; nam succinta brevitas pauca postulat et res ardua plura desiderat. K. Tempera te in utrumque, ne aut prolixitas fastidium aut brevitas ignorantiam generet. A. Primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae. K. Has ipsas res magnopere velim cognoscere. A. Hae sunt: virtus, scientia, veritas, amor bonus. K. Numquid non has christiana relegio adprime laudat? A. Laudat et colit. K. Quid philosophis cum his? A. Has intellexerunt in natura humana et summo studio coluerunt. K. Quid tunc distat inter philosophum talem et christianos? A. Fides et baptismus. K. Prosequere tamen philosophicas definitiones de virtutibus et primum dic, quae sit ipsa virtus. A. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas. K. Quot habet partes? A. Quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.