monumenta.ch > Alcuinus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 43
K. Quapropter, ut mihi videtur, illis sermocinandi ratio, qui causis civilibus et negotiis saecularibus interesse aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio habenda est vocis quoque et verborum exercitatio, ut ab ineunte aetate adsuescat vocis fiducia et verborum copia et decenti corporis motu, ut sine formidine faciat in publicis quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in privatis. A. Vere intellegis et optime prosequeris. Nam ut in castris miles, sic in domo orator debet erudiri, ut quod solus exercuerat, inter multos facere non formidet. K. Iam quoque necesse esse video, ut domesticus usus cavere incipiat, quod publicus conventus detrahere possit. Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet qui honestis inter alienos loqui desiderat, cum in omni parte vitae honestas pernecessaria est, maxime in sermonibus, quia fere cuiusque mores sermo probat, nisi tibi, magister, aliud videatur. A. Mihi vero de hac re nil aliud videri potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba sint lecta, honesta, lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie conposita, sine inmoderato cachinno, clamore nullo prolata. Nam bonus modus est in loquendo, tamquam in ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus omnia medii moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quattuor virtutibus, de quibus ceterae quasi radicibus procedant virtutes, in quibus animae est nobilitas, vitae dignitas, morum honestas, laus disciplinae. K. Intellego philosophicum illud proverbium non solum moribus, sed etiam verbis esse necessarium. A. Quodnam? K. Ne quid nimis. A. Est et vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est. Ideo virtutes in medio sunt positae, de quibus tuae venerandae auctoritati plura dicere potuissem, si non disputatio nostra ad finem festinaret, et si non superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum scientia, sed etiam ornat efficientia.