monumenta.ch > Alcuinus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 41
K. Quid est quod paulo ante corporis moderationem dixisti esse servandam? A. Dixi, quia necessarie observandum est, ut recta sit facies, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictus distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata cervix, neque elata aut depressa supercilia. Infinitum enim in his quoque rebus momentum est, quia nihil potest placere, quod non decet et, ut ait Marcus Tullius, caput artis est decere quod facis. Labra lambere vel mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus esse debeat eorum motus; ore enim magis quam labris loquendum est.