monumenta.ch > Alcuinus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 40
K. Sed ordo meae interrogationis postulat, ut tua responsio ad pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae esse in principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. A. Pronuntiatio est verborum dignitas vocis sensibus accommodatio et corporis moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi Tullii indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et quamvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum inrisionemque mereatur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. K. Mihi nequaquam aliter, sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda velim ut dicas. A. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio et corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt quam laboris. Vitia quoque si quae sunt oris, diligenti cura sunt emendanda: ne verba sint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia nec oris inanitate resonantia, non aspera frendentibus dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et aequabiliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio, verum pro locis, rebus, personis, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. Haec te praecepta ad pronuntiationis laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae causae fidem efficient.