monumenta.ch > Alcuinus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 39
K. Quid dicis de nobilissima, ut reor, rhetoricae parte, memoria? A. Quid aliud nisi quod Marcus Tullius dicit? quod thesaurus est omnium rerum memoria, quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiamsi praeclara fuerint, in oratore peritura. K. Suntne aliqua eius praecepta, quomodo vel illa optinenda sit vel augenda? A. Non habemus eius alia praecepta, nisi ediscendi exercitationem et scribendi usum et cogitandi studium et ebrietate cavenda, quae omnibus bonis studiis maxime nocet, quae non solum corpori aufert sanitatem, sed etiam menti adimit integritatem. K. Sufficiunt haec praecepta, si quis idoneus est ad haec inplenda; nam ut video tam ardua sunt sensu quam rara verbis. A. Etiam ardua et utilia.