monumenta.ch > Alcuinus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 37
K. Iam nunc nos ordo disputationis ad elocutionis deduxit inquisitionem, quae magnam causae adfert venustatem et rhetori dignitatem: nec te ab huius tam facile excusas responsis, quam in dispositionis te praeceptis eruisti. A. Non me excuso, sed tuas, domine mi rex, licet tardo pede, non tamen tarda voluntate sequar interrogationes. K. Primo qualis esse debeat elocutio aperi. A. Facunda debet esse et aperta. K. Quomodo aperta? A. Aperta erit, si uteris significantibus et propriis verbis et usitatis sine ambiguo, non nimis procul ductis translationibus nec interposito hyperbato. K. Quomodo facunda? A. Facunda erit, si grammaticae regulas servat et auctoritate veterum fulcitur. K. Qualiter ad auctoritatem priscorum potest oratio nostra pervenire? A. Legendi sunt auctorum libri eorumque bene dicta memoriae mandanda: quorum sermone adsueti facti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi ornate. Neque tamen utendum erit verbis priscis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi raro ornandi causa et parce, sed tamen usitatis plus ornatur eloquentia. K. An magis ornatur in singulis verbis vel in coniunctione verborum eloquentia? A. Utrumque; nam et in singulis verbis et in coniunctione verborum decus orationis constat. K. Si in utrisque constat, de utrisque dic. A. In singulis verbis duo sunt, quae orationem inlustrant, aut si sit proprium verbum aut translatum. In propriis illa laus est, ut abiecta et inconsueta fugiamus, electis et inlustribus utamur, in quibus plenum quiddam et consonans inesse videatur, in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. In translatis late patet ornatus, quem genuit necessitas, inopia coacta et angustiis, post autem delectatio et iocunditas celebravit. Nam ut vestis frigoris repellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbis translatio instituta est inopiae causa, deinde frequentata est delectationis et ornatus. Nam gemmare vites, luxuriare messem, fluctuare segetes etiam rustici dicunt; quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato inlustratur. Ea tamen transferri oportet quae clariorem faciunt rem, ut est horrescit mare et fervet aestu pelagus. Nonnumquam etiam brevitas translatione conficitur, ut telum manu fugit; inprudentia enim teli missi propriis verbis exprimi brevius non posset, et quoniam summa haec laus est verbi translati, ut sensum aperiat. K. An undecumque licet ducere translationes? A. Nequaquam, sed tantum de honestis rebus. Nam summopere fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos qui audiunt trahet similitudo, ut dictum est "morte Africani castratam rem publicam" et "stercus curiae": in utroque deformis cogitatio similitudinis. Item non sit maior translatio, quam res postulet, ut "tempestas litis", aut contra minor, ut "aer tonat, ceu dormiens stertit". Est quoque pulchra translatio per metonymiam, cum res per auctorem rei significatur, ut pro bello Martem et pro frugibus Cererem: aut cum virtutes et vitia pro ipsis, in quibus sunt, appellamus, ut "in quam domum luxuries inrupit et avaritia penetravit". Est et synechdochica translatio pulchra, cum ex parte totum aut ex toto partem significamus, ut pro tota domu tecta dicamus aut pro undis mare.