monumenta.ch > Alcuinus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 36
Memini te, magister, post inventionem posuisse dispositionem, in qua praecepisti inventas res oratorem ordinate distribuere. Si haec quoque aliqua habeat praecepta, pande mihi. A. Non multa per se habet haec pars ad se solam pertinentia praecepta, quae non inveniantur in inventionis praeceptis vel elocutionis. Nam et haec rebus et verbis maxime prodest et ornamentum fidemque argumentationibus praestat et laudem orationi tribuit, cum omnia enim non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensanda et conponenda sunt, prout praesens ratio utilitatis aut decoris aut necessitatis exegerit. Sed quod ad verborum dispositionem pertinet, satis plene docetur, cum de elocutione tractatur: de rerum vero dispositione per singula membra orationis in inventionis praeceptis traditum est.