monumenta.ch > Alcuinus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 32
K. Recolo te, magister, inter orationis partes reprehensionem nominasse, sed tantam confirmationum seriem audivi, ut vix videatur reprehensori aliquis locus relictus, quo possit infirmare confirmatam his argumentis causam. A. Relinquitur ei locus infirmandi, sed non nos de ea debemus laborare: paene omnis causa in se ipsa habet loca confirmandi et loca reprehendendi. K. Suspensus sum tamen, quid de ea velis dicere. A. Dicam, et breviter dicam. Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum confirmatio aut infirmatur aut tollitur. Haec autem isdem ex locis sumitur, quibus et confirmatio, quia omnis res paene unde confirmari potest, inde et infirmari potest; quod sic evenit, si aut falsum est unde conponitur confirmatio, hoc modo: "non potest sapiens esse, qui pecuniam neglexerit" multi sapientes pecuniam neglexerunt: aut commune, quod nihilo minus ab adversariis potest dici hoc modo: "idcirco, iudices, quia veram causam habebam, breviter peroravi": aut leve est: "si in mentem non venisset, non commisisset": aut remotum et longius incipit quam satis est: "Si Scipio Tiberio Graccho filiam suam Corneliam non dedisset, haec seditio a filiis eorum in populo non accidisset: quare Scipioni hoc malum deputandum est". Aut offensum est, id est quod eorum qui audiunt laedit voluntatem, ut si forte ante avarum accuses pecuniae amorem: aut adversarium, id est quod tuae causae officit, ut si, cum milites tuos hortari debeas, copias hostium et fortitudinem laudes. Item conplexio reprehenditur, si converti potest hoc modo: "nam si veretur, non est accusandus, quia probus est: si vero non veretur, scit se innocentem esse, et ideo non est accusandus". Hic vereri eum sive non vereri dicas, hoc putat concedendum, ut neges accusandum esse: quod conversione sic reprehenditur: "immo accusandus est, si veretur, testatus se innocentem non esse: si vero non veretur, probus non est ac ideo accusandus est. " Item enumeratio reprehenditur, si praeteritur quiddam in enumeratione, hoc modo: "quia habes equum istum, aut emisti eum aut hereditate tibi evenit aut munere datus est tibi aut, si horum nihil est, subripueris eum necesse est". Quod hoc modo reprehenditur, si dici potest ex hostibus esse captum. His et aliis multis modis reprehendi possunt argumentationes, qui summo studio cavendi sunt oratori magis quam mihi propter brevitatem explanandi.