monumenta.ch > Alcuinus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 28
K. Commemorasti locos argumentorum et confirmationum, sed ipsa argumentatio, ut reor, nequaquam uniformis esse potest. A. Non uniformis, sed omnis argumentatio, quae ex his locis quos commemoravimus conficitur, aut probabilis aut necessaria debet esse. Necessaria sunt quae aliter fieri non possunt, ut "si peperit, concubuit cum viro". Haec vero per conplexionem seu per enumerationem vel simplicem conclusionem fiunt: per conplexionemn, in qua utrum concesseris reprehenditur ad hunc modum: "si inprobus est, cur tueris? si probus, cur accusas? " Per enumerationem, in qua pluribus rebus inductis una necessario confirmatur, hoc pacto: "necesse aut inimicitiarum causa ab hoc esse hunc occisum aut metus aut spei aut alicuius amici causa, et si horum nihil est, relinquitur ab hoc non esse occisum; nam frustra homo occidi non potest". Per simiplicem conclusionem hoc modo: "si vos me istuc eo tempore dicitis fecisse, ego eo tempore trans mare fui; ideo id quod vos dicitis, non modo non feci, sed ne potui quidem facere. K. Haec, ut intellego, omnino necessaria sunt, sed et, ut video, diligenter videndum, ne quo pacto hoc genus argumentationis refelli possit. A. Est, ut intellegis.