monumenta.ch > Alcuinus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 26
K. Sunt haec loca accusatori seu defensori communia? A. Fiunt secundum utriusque causae commodum. K. Quo modo? A. Nam accusator eius vitam ante actam, quem arguit, vel protervam eius naturam seu studia malitiosa vel mores inprobos vel facta cruenta improbare debebit et ostendere, si potuerit, si in quo pari ante peccato convictus sit, et quam turpis aut cupidus aut petulans aut cruentus esset, ut mirandum non sit talem hominem ad tale facinus proruisse. Quantum enim de honestate et auctoritate eius qui arguitur detractum erit, tantum erit de facultate totius eius defensionis inminutum. Si nullo ante acto peccato reus infamari poterit, hortandi sunt iudices, non veterem famam hominis, sed novum facinus esse iudicandum. Nam ante celatum esse qualis esset, nunc autem manifestum esse: quare hanc rem ex superiori vita non debere considerari, sed superiorem vitam ex hac turpitudine improbari. K. Si haec omnia accusator reo ingerit, quis locus defensionis relinquitur ei? A. Relinquitur defensionis idoneus locus; saepe enim uno protegente scuto multa nocentis repelluntur spicula. Defensor primo, si potuerit, debebit eius vitam honestissimam, fidelissimam demonstrare, aut in rem publicam aut in parentes, cognatos, amicos, et eius bene gesta fideliter ac fortiter si quae sunt proferenda; et miserum esse tam insignia bona tam parvo reatu obscurari. Nec hoc ipsum aliqua cupiditate vel malitia seu infidelitate perpetrasse, sed casu et ignorantia aut alterius suggestione fecisse, nullumque patriae profectibus vel pietati parentum vel dignitati morum studere velle, si quolibet parvo vel levi reatu priora bona adnullenda sunt. Et hoc optimis viris esse perniciosum, ut malitiosus quilibet bonos insimulare audeat. Sin autem in ante acta vita aliquae turpitudines erunt, has eum aut inprudentiae necessitudine aut adulescentiae persuasione perpetrasse, aut aliquorum invidia fictas aut falsa opinione inlatas esse dicendum erit. Si vero nullo modo vitae turpitudo aut infamia leniri potest oratione, negare oportebit de vita eius et de moribus quaerere, sed de uno crimine, de quo arguatur, quare ante actis omissis illud quod instat agi oportere.