monumenta.ch > Alcuinus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 25
K. Etsi brevitati studeas, tamen haec plenius desidero. A. Ex nomine fit argumentum hoc modo, ut si dicamus idcirco aliquem Callidum vocari, quod sit temerario et repentino consilio, ut sacrae scripturae quoque utamur exemplo. Nam Esau de fratre suo Jacob dicit: recte vocatur nomen eius Jacob, id est subplantator: en altera vice subplantavit me. In natura sexus, natio, patria, cognatio, aetas consideratur: in sexu vir an mulier: in natione Graecus an barbarus: in patria Atheniensis an Romanus: in cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis sit: in aetate puer an adulescens, natu grandior an senex. Item saepe ex commodis vel incommodis naturae coniectura sumenda est hoc modo: valens an inbecillis, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus, acutus an hebes, memor an obliviosus, dolosus an simplex. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum quemadmodum et apud quos et a quibus educatus sit et eruditus quaeritur, et quibuscum vivat et qua ratione vitae et quo more domestico vivat. Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit consideratur, aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse adtributa intelleguntur. Habitus autem in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia et quae contraria sunt: res ipsa et causa posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum vis intellegitur, et quae res harum aliquam rem consequantur faciles cognitu sunt. Studium autem quoniam est assidua et vehemens aliqua ad rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo ducitur argumentatio, prout res ipsa in causa desiderabit. Item ex consilio sumitur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciundi non faciundive excogitata ratio. Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit, et quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat, aut quid facturus, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. Ex quibus facile erit videndum, quid afferant ad confirmandam coniecturam suspicionis.