monumenta.ch > Alcuinus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 18
K. Qualiter accusator vel defensor inpulsione seu ratiocinatione uti debet? A. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet, ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit, et exemplis confirmare ante actis, qui simili inpulsu aliquid simile commiserunt. Cum autem non inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit quam maxime, ut: si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod causae prodesse dicet, id summe augere debebit. Defensor autem ex contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet, aut si fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit. Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum fuisse aut parvum aut aliis maius esse, aut nihilo sibi maius quam aliis: aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subeatur, conparandum. Qui omnes loci similiter in incommodi quoque vitatione tractabuntur.