monumenta.ch > Alcuinus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 17
K. Quot modis fit amplificatio vel extenuatio causae? A. Duobus: ex inpulsione vel ratiocinatione. Inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia, et omnino omnia, in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit, et id quod fecit impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. Ratiocinatio est diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dicetur interfuisse tum, cum faciendi aliquid aut non faciendi certa de causa vitasse aut secutus esse animus videbitur, si amicitiae quid causa factum dicitur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, denique ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi, aut contra reiciundi, diminuendi devitandive incommodi causa.