monumenta.ch > Alcuinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 15
Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur id petitur: cuius partes sunt duae, purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius qui accusatur non factum ipsum, sed voluntas defenditur: ea habet partes tres, inprudentiam, casum, necessitudinem. Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, negatur, ut: Apud quosdam lex erat, ne quis Dianae vitulum immolaret: nautae quidam cum adversa tempestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. Inprudentes legis cum exissent, vitulum immolaverunt; accusantur. Intentio est: "vitulum immolastis ei deo, cui non licebat": depulsio est in concessione deposita: ratio est "nescivi non licere": infirmatio est: "tamen, quoniam fecisti quod non licebat ex lege, supplicio dignus es". Iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus? Casus autem infertur in concessionem, cum demonstratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac re: Cum Lacedaemoniis lex esset, ut hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capitale esset, hostias is qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbem ex agro coepit agere, cum subito magnis commotus tempestatibus fluvius Eurotas, is qui praeter Lacedaemoniam fluit, ita magnus et vehemens factus est, ut eo traduci victimae nullo modo possent. Redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut qui trans flumen essent videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen eum quidam capitis arcesserunt. Intentio est: "hostiae, quas debuisti, ad sacrificium praesto non fuerunt": depulsio concessio: ratio "flumen enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt": infirmatio "tamen quoniam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es": iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit. Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id quod fecerit fecisse defenditur, hoc modo. Lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata navis in portu deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum portum navem coegit; quaestor navem populi vocat; navis dominus negat oportere publicari. Intentio est: "rostrata navis in portu deprehensa est": depulsio concessio: ratio "vi et necessitate sumus in portum coacti": infirmatio est: "navem ex lege tamen populi esse oportet". Iudicatio est: cum rostratam navem in portu deprehensam lex publicaverit, cumque haec navis invitis nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne eam publicari? Deprecatio est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere, in quo non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus vix in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat impetrare.