monumenta.ch > Alcuinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 13
Conparatio est, cum aliud aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum, ut in illo exemplo, quod paulo ante posuimus. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit nisi pacaret ut hostibus arma daret: armis datis milites conservavit, sed post accusatur maiestatis. Intentio est "non oportuit arma relinquere": depulsio est oportuit: quaestio est "oportueritne": ratio est: "milites enim omnes perissent, si hoc non fecissem": infirmatio est "non ideo fecisti". Ex quibus iudicatio est, perissentne, et ideone fecisset. Conparatio, an melius esset ad hanc turpissimam conditionem venire, vel milites perire. Relatio criminis est, cum reus id quod arguitur confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiati cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit; accusatur. Intentio est: "iniuria sororem occidisti": depulsio "iure occidi": quaestio est "iurene occiderit": ratio est: "illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat, me et populum Romanum vicisse moleste ferebat": infirmatio est: "tamen a fratre indamnatam sororem necari non oportuit". Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et publicae rei victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam occidi?