monumenta.ch > Alcuinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 7
K. Loci controversiarum quot sunt? A. Loci controversiarum, quos rhetores status causarum appellant, id est, ubi quaestio consistit et primum non convenerit inter partes, sunt rationales aut legales. K. Quot sunt rationales? A. Quattuor, id est facti aut nominis aut qualitatis aut translationis. K. Singulorum exempla profer. A. Prima est facti ipsius controversia, ut est: "fecisti, non feci"; et haec prima controversia, quae in facto constat, dicitur coniecturalis constitutio, quia coniecturis exploranda res est, si fecisset an non. Aut cum de facto convenit inter litigatores, tum saepe nominis controversiam introducunt, quia accusator augere crimen ex nomine nititur et defensor minuere: ut si quis sacrum ex privato subripuerit, utrum fur sit nominandus an sacrilegus. Defensor vult furem esse, quia fur quadruplum solvat, accusator sacrilegum, quia sacrilegus capite plectitur: et haec constitutio definitiva dicitur, quia quid sit fur et quid sacrilegus definiendum ratione et videndum, in cuius definitionem cadat qui sacrum de privato loco subripuit. Si vero inter accusatorem et defensorem convenit de facto et de nomine facti, tum quaerenda est aestimatio facti, id est quale sit factum, iustum an iniustum, utile an inutile: et haec constitutio generalis dicitur, cuius exemplum est: Quidam dux Romanus cum obsideretur ab inimicis nec ullo modo evadere potuisset, pactus est cum hostibus ut arma daret; armis vero datis salvum eduxit exercitum: accusatur a quibusdam reus esse maiestatis. Hic de facto et de facti nomine convenit inter ambas partes, sed quale sit factum quaeritur hoc modo, utrum satius esset amittere milites an ad hanc conditionem turpissimam venire: cuius constitutionis plures sunt partes, de quibus post dicemus. In quarta constitutione, quam translativam nominamus, quaeritur, an facere rem debeat qui fecit, aut eo tempore, vel eo modo, vel in eo loco, aut cum illis cum quibus fecit: ut si Orestes accusetur Clytaemnestram matrem suam occidisse: non iuste filium occidisse matrem, licet illa occidisset Agamemnonem patrem suum regem Graecorum. Hic quaeri debet per translationem, si iuste fecisset an non.