monumenta.ch > Alcuinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 5
K. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus versatur, necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae voluissem scire exemplisque mihi monstrari. A. Ars rhetorica in tribus versatur generibus, id est demonstrativo, deliberativo et iudiciali. Demonstrativum genus, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem, ut in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et munera eius non respexit. Deliberativum est in suasione et dissuasione, ut in Regum legitur, quomodo Achitophel suasit David citius perdere, et quomodo Chusai dissuasit consilium eius, ut regem salvaret. Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in actibus legimus Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum accusabant apud Felicem praesidem, et quomodo Paulus se defendebat apud eundem praesidem. Nam in iudiciis saepius quid aequum sit quaeritur, in demonstratione quid honestum sit intellegitur, in deliberatione quid honestum et utile sit consideratur.