monumenta.ch > Alcuinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 4
A. Artis rhetoricae partes quinque sunt: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddant: dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio: elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio: memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio: pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio. Primum est enim invenire quod dicas, dein quod inveneris disponere, tum quod disposueris verbis explicare, quarto quod inveneris et disposueris et oratione vestieris memoria conprehendere, ultimum ac summum quod memoria conprehenderis pronuntiare.