monumenta.ch > Alcuinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 3
K. Unde dicta est rhetorica? A. Apo tou retoreuein, id est copia locutionis. K. Ad quem finem spectat? A. Ad bene dicendi scientiam. K. In quibus versatur rebus? A. In civilibus, id est doctis quaestionibus, quae naturali animi ingenio concipi possunt. Nam sicut naturale est omnibus se tueri et alium ferire, etiam si armis et exercitatione non didicerint, ita naturale fere est omnibus alios accusare et se ipsos purgare, etiam si exercitatione non didicerint. Sed utilius et promptius utuntur oratione, qui disciplinis instruuntur et usu exercentur; nam omnibus naturale est loqui, at tamen multum excellit alios qui per grammaticam loquitur. K. Bene dicis, magister, etiam omnis vita nostra disciplinis proficit et usu valet, quapropter huius rhetoricae disciplinae regulas pande nobis: iam cotidiana occupationum necessitas cogit nos exerceri in illis: et primum quot sint illius artis partes dic.