monumenta.ch > Alcuinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 4, 6
C. Si magis aut minus, quod Graeci malon, ceuton dicunt, quantitas habere potest? A. Non potest. magis bipedale vel minus dici non potest; nec magis tres aut minus tres nominare licet. Similiter tempus et oratio magis aut minus non habent; sed omnia quantitatis paria aut imparia nuncupanda sunt. C. Quid si magis longum aut minus dicamus? A. Tunc ad aliquid categoria erit. Nam magis simile et minus simile solemus dicere; simile vero cuilibet simili simile est.