monumenta.ch > Alcuinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 4, 5
C. Num omnia ad quantitatem pertinentia his sex partibus includuntur? A. Non omnia has circumpositiones habent. Tempus vero et numerus et oratio, licet ad quantitatem pertineant, his tamen non subiacent claustris. Unum vero et decem et centum cum dicimus, ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non reperimus in illis dextrum aliquid vel sinistrum. Similiter et in tempore aut sermone maxime cum haec citissime labuntur. Nam tempus instabili motu semper decurrit, in tantum, ut diligentius considerantibus pene nihil praesens esse videatur. Ita et sermo, cum nondum dictus fuerit, non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diversarum partium non habere.