monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, p1, 1
Christianorum religiosissimo, benignorum benignissimo, mansuetorum tranquillissimo, Christi amatori, ideoque victori ac triumphatori piissimo Augusto, domno gloriosissimo Ludovico imperatori, Agobardus quidam ex ultimis fidelibus servulis vestris, subterannexum opusculum sincerissimo ac subtilissimo sacroque acumini prudentiae vestrae diiudicandum direxi: quod edidi vel potius collegi adversus novam, imo ex veteri redivivam haeresim, propter quosdam, quibus illud expedire putavi, sicut ibi latius continetur.