monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ado Viennensis, Martyrologium, 0, 1
Ne putes me in hoc opere in vacuum laborasse, et rem non necessariam exsecutum fuisse, breviter tibi causam facti aperiam. Primum fuit imperium ac iussio sanctorum virorum, ut supplerentur dies, qui absque nominibus martyrum in Martyrologio (quod venerabilis Flori studio in labore domini Bedae accreverat) tantum notati erant. Deinde collecti undecunque passionum codices animum in tantum suscitaverunt, ut non solum praeteritas dierum festivitates, verum et aliorum, qui per totum annum ibi notatim positi erant, latius et paulo apertius describerem, infirmioribus fratribus, et minus legere valentibus serviens, ad laudem omnipotentis Dei; ut in memoriis martyrum haberent compendiosam lectionem, atque in parvo codicillo, quod multo labore alii per plures codices exquirunt.