monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ado Viennensis, Martyrologium, 4, 2, 2
Eodem die, apud Spoletum civitatem Tusciae, natale sancti Gregorii martyris et presbyteri, temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, sub iudice Flacco. Quem ad se adductum ita Flaccus aggreditur: Tu rebellis es deorum, et principum contemptor? Cui beatus Gregorius respondit: Si vere vis scire, ab infantia mea nunquam a Deo meo recessi, qui me ex limo terrae formavit. Cumque perseverantissimus in fide confessionis maneret, fustibus nodosis dorsum eius verberatum rumpitur: regyratus venter eius dissipatur. Inde ligatus manus et pedes, in craticula superponitur, lignis suppositis. Et continuo terraemotu cecidit una regio in civitate Spoletana, et oppressit plusquam trecentos homines idolis servientes. Post ferro constrictus, sub custodia militum in carcere retruditur, ubi angelica visitatione consolatur. Eductus e carcere, cardis ferreis in genibus percutitur. Sed et ardentibus lampadibus latera eius sunt incensa, dicente beato martyre impio iudici: Si totum corpus meum perdas, praesto est mihi medicus Dominus Iesus Christus, qui me sanat et corroborat. Tunc Flaccus iussit Tyrcano cuidam, ut beatum Gregorium tractum in amphitheatro decollaret. Quo facto, iussit Tyrcanus feras terribiles dimitti, ut corpus sancti martyris absorberent: sed nulla earum corpus sanctum attigit. Quaedam autem mulier, Abundantia nomine, petivit corpus martyris: sed quia non potuit obtinere aliter, datis triginta quinque aureis Tyrcano, corpus recepit et, ut decuit, martyrem sepelivit iuxta pontem lapideum, et rivum qui Sanguinarius appellatur ad muros civitatis, nono die Kalendar. Ianuar.