monumenta.ch > Hieronymus > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 79
Centesimo trigesimo primo: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob . Pro eo quod nos interpretati sumus, votum vovit in Graeco, ἤυξατο legisse vos dicitis, et putatis interpretari debuisse, oravit: sed hoc male, εὐχὴ enim pro locorum qualitate, et orationem, et votum significat, secundum illud, Redde Domino vota tua , id est, τὰς εὐχάς σου.