monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 10 > bnf10439.229 v > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 12
Vigesimo primo: Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me . Et dicitis invenisse vos, meum; quod et verum est, et ita corrigendum. Brevi enim, si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere. In eodem; Universum semen Iacob magnificate eum . Pro quo in Graeco scriptum sit, δοξάσατε αὐτὸν, id est, glorificate eum. Sed sciendum quod ubicumque in Graeco scriptum est, glorificate, Latinus Interpres, magnificate, transtulerit; secundum illud quod in Exodo dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est ; pro quo in Graeco scribitur, glorificatus est: sed in Latino sermone si transferatur, fit indecora translatio; et nos emendantes olim Psalterium, ubicumque sensus idem est, veterum Interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia novitate lectoris studium terreremus.